Resumen del quirógrafo Nobile Subsidium (1963)

CHIROGRAPHUM*
Consociatio Internationalis Musicae Sacrae canonice instituitur
PAULUS PP. VI

Nobile subsidium Liturgiae, disciplinam dicimus Musicae Sacrae, qua mentes ad pietatem singulariter solent excitari, praeteritis temporibus curae fuit, estque in praesenti, Apostolicae Sedi; quod documentis Romanorum Pontificum luculenter comprobatur. Etenim hac de re copiose egerunt S. Pius X Litteris, a verbis «Tra le sollecitudini dell’officio pastorale» incipientibus dieque XXII mensis Novembris anno MCMIII motu proprio datis; Pius XI Constitutione Apostolica, cui, die XX mensis Decembris anno MCMXXVIII editae, appellatio est «Divini cultus sanctitatem»; Pius XII Encyclicis Litteris, quae, a prioribus verbis «Musicae sacrae disciplina» nuncupatae, die XXV mensis Decembris anno MCMLV emissae sunt, atque praeceptionibus, quae, «Instructio de Musica sacra et sacra Liturgia» appellatae, die III mensis Septembris anno MCMLVIII sunt vulgatae. Ioannes demum XXIII acta Decessorum suorum in memoriam revocavit, ac studium et progressionem Musicae Sacrae fovit sollerter; qua ex parte iuvat memorare Epistulam, a verbis «Iucunda laudatio» incipientem, quam die VIII mensis Decembris anno MCMLXI ad dilectum filium Hyginum Anglés Pamies, Pontificii Instituti Musicae Sacrae docendae Praesidem, ob quinquagesimum expletum annum ab eodem Instituto condito, dedit; atque ipsum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum multis argumentis, in quibus versaretur, hanc etiam rem adiecit.

His Summis Pontificibus propositum erat, ut quotquot egregiae arti Musicae Sacrae operam dant, inter se et cum Apostolica Sede arctius coniungerentur; ut eidem Apostolicae Sedi praesto esset institutum quoddam internationale, cuius ope de necessitatibus, Musicae Sacrae propriis, certior fieret, quoque consulta Supremae Auctoritatis Ecclesiae de ipsa Musica Sacra ad effectum deducerentur; praeterea ut praecipue Missionariis auxilium praeberetur ad solvendam gravem magnique momenti quaestionem Musicae Sacrae in regionibus, missionali labore excolendis, atque varia hac in re incepta congruenti ratione inter se conecterentur; denique ut opera de Musica Sacra, prelo edenda, et studia de huius artis hereditate a maioribus accepta proveherentur. 

In iis autem, quae supra dictae sunt, praeceptionibus de Musica Sacra (Cf. Instructiο de Musica sacra et sacra Liturgia, n. 117), Pius XII, Decessor Noster rec. mem., suasit, ut societates ad Musicam Sacram fovendam institutae numero multiplicarentur earumque fieret consociatio, sive nationales sive internationales, eo consilio, ut haec disciplina et ars felicibus incrementis augeretur. 

Hoc igitur explentes optatum conspiratisque votis libenter obsecundantes, ab Episcopis nonnullarum nationum Nobis significatis, ea, quae sequuntur, decrevimus atque huius Nostri Chirographi vi decernimus: 

I.       Consociatio Internationalis Musicae Sacrae canonice instituitur, cui propria est condicio «personae moralis», cuiusque sedes Romae exstabit. 

II.       Patronus vero eius est Eminentissimus Cardinalis Sacrae Rituum Congregationis pro tempore Praefectus. 

III.      Eidem Consociationi propositum est, ut cooperationem concordemque actionem inter quam plurimos, qui sunt per orbem terrarum et ad quamvis pertinent nationem, studiose promoveat ad Musicam Sacram excolendam eiusque assequendum progressum secundum praescripta Ecclesiae.

IV.     Sodalitatis huius Internationalis socii habentur alii iure proprio, alii aggregati: 

a)  Socii iure proprio sunt Instituta Musicae Sacrae, a Sede Apostolica approbata, et Societates Musicae Sacrae a legitima potestate ecclesiastica rite agnita. 

b)  Socii vero aggregati sunt alia Instituta et Societates, prout Coetui Moderatorum visum fuerit. 

c)  Privati etiam homines possunt in Consociationem cooptare tamquam aggregati, condicionibus tamen ab eodem Coetu Moderatorum praestitutis. 

V.      Compages vero Consociationis constat e Consilio Generali, e Coetu Moderatorum, atque e Secretariatu: 

a)  Consilium Generale e cunctis consistit sociis simul adunatis. 

b)  Coetus Moderatorum, qui Consilio Generali et ipsi Consociationi moderatur, constituitur Praeside ac duobus eius vice fungentibus; qui omnes, proponente ipso Consilio, a Summo Pontefice nominantur munereque tres annos funguntur, scilicet usque ad subsequentem Conventum Internationalem Musicae Sacrae, ad normam statuti n. VI, b. 

c)  Secretariatus constat Secretario et Arcario, qui ambo a Coetu Moderatorum absque praefinito tempore nominantur, quique Romae commorentur necesse est. 

VI.

a)  Consilium Generale, suprema praeditum auctoritate, de iis omnibus decernit, quae ad ipsam Consociationem pertinent. Excutit insuper et approbat relations de opere a Coetu Moderatorum patrato. Deliberat de futurorum sumptuum aestimatione et de rationibus accepti et expensi, ad Consociationem quod attinet. 

b)  Congregatur de more singulis trienniis, in Conventibus Internationalibus Musicae Sacrae, nisi aliter visum fuerit. 

c)  In Consilio Generali voto deliberativo gaudent socii iure proprio cooptati et Delegatus uniuscuiusque Nationis, ab Episcopis eligendus; voto consultivo et voce passiva gaudent socii universi. 

VII.    Muneris Coetus Moderatorum est ea, quae a Consilio Generali decreta sunt, ad effectum deducere. 

VIII.    Secretariatus ea universa agit, quae propria sunt muneris viri a secretis et ad rem nummariam pertinent, ductu Praesidis aut, si casus ferat, amborum simul vice eiusdem fungentium, qui omnes, pro casu, rei periculum et onus in se recipiunt. 

IX.      Personam eiusdem Consociationis gerunt Praeses, aut, eο impedito, ambo simul vice eiusdem fungentes. 

X.      Patrimonium Consociationis consistit e tributis sociorum, largitionibus inter vivos et mortis causa collatis a piis benefactoribus, et reditibus ex operibus Consociationis exorientibus. 

XI.      Coetus Moderatorum normas exsecutivas horum Statutorum debet exarare, quas Consilio Generali proponat ad discutiendum et approbandum. Haec ediximus et statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus. 

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Novembris, in festo S. Caeciliae, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo. 

PAULUS PP. VI

* AAS LVI (1964), pp. 231-234

Fragmento del documento manuscrito Nobile Subsidium Liturgiae del Papa Pablo VI.
para el establecimiento canónico de la Sociedad Internacional de Música Sacra

La Musica Sacra es el pilar por excelencia de la liturgia, a través del cual se estimulan constantemente el corazón y los sentidos a la piedad de una manera única. Fue y sigue siendo hoy la preocupación de la Sede Apostólica. Esto queda demostrado de fehacientmente por los documentos papales. Así, abordaron ampliamente esta preocupación San Pío X. en el motu proprio “Tra le sollicitudine dell’officio pastorale” del 22 de noviembre de 1903; Pío XI en la Constitución Apostólica “Divini cultus sanctitatem” del 20 de diciembre de 1928; Pío XII en la encíclica “Musicae sacrae disciplina” publicada el 25 de diciembre de 1955 y en el reglamento publicado en la “Instructio de Musica sacra et sacra Liturgia” del 3 de septiembre de 1958. Juan XXIII finalmente, recordó repetidamente los decretos de sus predecesores y promovió cuidadosamente el estudio y desarrollo de la Musica Sacra. Un ejemplo es la carta “Iucunda laudatio”, que el Papa escribió a su amado hijo Igino Anglés Pamies, rector de este instituto, el 8 de diciembre de 1961 con motivo del 50 aniversario de la fundación del Pontificio Istituto di Musica Sacra. Y por último, pero no menos importante, el Concilio Vaticano II incluyó esta cuestión entre los muchos temas que trataría.

Fue la preocupación de estos papas:

  • que todos los que defienden el alto arte de la musica sacra estén más estrechamente asociados entre sí y con la Sede Apostólica;
  • que la Sede Apostólica tenga una institución internacional a través de la cual pueda estar informada sobre las necesidades de la Música Sacra y asegure que se implementen las decisiones de la máxima autoridad eclesiástica relativas a la Música Sacra;
  • además, que se ofrezca ayuda a los misioneros para resolver la difícil e importante cuestión de la Música Sacra en las regiones de misión y que los diversos enfoques al respecto se coordinen de manera adecuada;
  • y finalmente, que se fomente la publicación de trabajos sobre la Musica Sacra y la investigación académica sobre el legado ancestral de este arte.

En las prescripciones antes citadas sobre la Musica Sacra (cf. “Instructio de musica sacra et sacra liturgia”, n. 117), Pío XII, nuestro predecesor y que Dios tengan en su gloria, recomendó que se aumentara el número de sociedades para la promoción de la musica sacra y que de ellos naciera una unión tanto a nivel nacional como internacional con el objetivo de permitir que esta ciencia y este arte prosperasen con éxito.

Entonces, cumpliendo este deseo y realizando con gusto las peticiones que nos hacen los obispos de algunas naciones, hemos decidido y disponemos a través de esta nuestra carta autógrafa:

I. La Consociatio Internationalis Musicae Sacrae (Sociedad Internacional de Música Sacra) se establece canónicamente. Posee el carácter de persona jurídica y tiene su sede en Roma.

II Su patrocinador es el correspondiente Cardenal Prefecto de la Sagrada Congregación para los Ritos.

III. El objetivo de la sociedad es intensificar la cooperación y la acción unánime para el cuidado de la Música Sacra y para la promoción de su desarrollo tanto como fuere posible en todo el mundo y en todas las naciones de acuerdo con las normas de la Iglesia.

(…)

Hemos decidido y dispuesto esto, independientemente de cualquier normativa en contrario.

Dado en San Pedro de Roma, el 22 de noviembre de 1963, fiesta de Santa Cecilia, primer año de nuestro pontificado.

Papa Pablo VI

(Traducción: Rafael Montero)