Vota Quarti Conventus Internationalis (1961)

Vota Quarti Conventus Internationalis De Musica Sacra Coloniae 1961

I.       Ea, quae attinent efformationem cleri in musica sacra:

1.    Exoptandum est ut quae sapienter Sancta Sedes iam decrevit de Musica Sacra in praxim revera deducantur.

2.    Exoptandum est ut quae iam statuta sunt pro efformatione musicali clericorum in Ecclesia latina congrue extendantur etiam ad clericos orientales et missionarios atque ad religiosos et sorores missionarias.

II.       Ea, quae attinent scientificum musicae sacrae studium:

3.    Exoptandum ut quaemadmodum fit in ceteris disciplinis ecclesiasticis, etiam in musica sacra promoveatur studium scientificum ipsius musicae sacrae in Universitatibus ac Institutis ecclesiasticis superioribus.

4.    Exoptandum ut patrimonium musices ab Ecclesia in saeculorum decursu confectum et in archivis ac bibliothecis praecipue ecclesiasticis servatum diligenter conservetur, investigetur ac publici iuris fiat.

5.    Exoptandum ut Concilium curam habeat de colligendo, conservando ac restaurando cantu liturgico orientali ac byzantino ex quibus ipse cantus sacer Romanus praecipua recepit elementa.

6.    Exoptandum ut in liturgia missionum iuxta locorum ad circumstantiarum opportunitatem musica sacra indigena cuiusque loci, necnon quaedam partes gregoriani cantus adhibeantur, attentis elementis musicae orientalis quae in ipso exstant.

III.      Ea, quae attinent praxim liturgicam:

7.    Iuxta desiderium expressum in Primo Conventu Internationali de Musica Sacra Romae 1950, exoptandum ut alterum Kyriale Romanum edatur, in quo adsint melodiae antiquae simpliciores ad fidelium cantum promovendum.

8.    Exoptandum ut ad mentem novi codicis rubricarum n0 473 in Missa Cantata celebrans ac ministri proprium missae devote auscultent, si a choro vel a cantoribus “vi proprii officii” cantatur vel recitatur, absque eiusdem textus recitatione.

IV.     Ea, quae attinent Concilium II Vaticanum apparandum:

9.    Exoptandum ut in quaestionibus liturgicis periti musicae sacrae cultores auscultentur.

V.      Ea, quae attinent organisationem Internationalem musicae sacrae:

10.   Quartus Conventus Internationalis Coloniensis de Musica Sacra votum promit, ut iuxta praescriptum numero 117 Instructionis de Musica Sacra et Sancta Liturgia constituatur, cum approbatione Sanctae Sedis, Consociatio Internationalis Musicae Sacrae iuxta allegatum statutorum schema.

Schema Statuorum Generalium Consociationis Internationalis Musicae Sacrae (CIMS)

Art. 1:     Iuxta praescriptum n0 117 Instructionis de Musica Sacrae et S. Liturgia, cum approbatione Sanctae Sedis constituitur Consociatio Internationalis Musicae Sacrae (CIMS), quae a Sancta Sede in personam moralem erigitur et quae sedem habet Romae.

Art. 2:     Finis huius Consociationis est actuosam promovere cooperationem in ambitu internationali ad causam Musicae Sacrae fovendam et progressus perficiendos, iuxta Ecclesiae Catholicae praescripta. 
Peculiariter Consociatio fovet ea omnia quae pertinent ad Musicam Sacram investigandam ad docendam, conficiendam, exsequendam atque promovendam, iuxta Instructionem a Directorio praefiniendam.

Art. 3:     Socii Consociationis alii sunt iure proprio alii aggregati: Iure proprio sunt singularum nationum associationes Musicae Sacrae operam dantes et ab Ecclesia approbatae et Instituta Musicae Sacrae a Santa Sede approbata. Aggregati fieri possunt etiam aliae associationes atque institutiones et personae privatae, quae a Directorio admittantur.

Art. 4:     Potestas deliberativa Consociationis est apud Consilium Generale. Directorium, quod ipsam Consociationem iuridice repraesentat, munus habet in actum redigendi deliberationes Consilii Generalis. Organum exsecutivum Directorii est Secretariatus.

Art. 5:     Consociatio constat: a) Consilio Generali, b) Directorio, c) Secretariatu. Consilium Generale componunt omnes socii, sive nati sive aggregati. Directorium constat Praesidente, tribus Vicepraesidentibus, Secretario et Thesaurario. Secretariatus constat Secratario et Thesaurario.

Art.6:      Consilium Generale suprema auctoritate decernit in his omnibus quae ad ipsam Consociationem pertinent. Convenit in Conventu Internationali de Musica Sacra, nisi aliter Directorium decernat. 
In Consilio Generali: 
a)  Voto deliberativo gaudent: 
     1. Pontificium Institutum Musicae Sacrae Romae; 
     2. Delegatus uniuscuiusque nationis, ab Episcopis eligendus
b)  Votum consultivum et vocem passivam omnes socii habent.

Art. 7:     Consilium Generale eligit Praesidentem et tres Vicepraesidentes, qui omnes munere fungentur usque ad sequentem Conventum Internationalem Musicae Sacrae, sed iterum reeligi poterunt. 
Praeses et Vicepraesidentes eligunt Secretarium et Thesaurarium absque praefinito tempore. Secretarius Romae vivere oportet.

Art. 8:     Media oeconomica sunt: contributiones sociorum, liberalitas benefactorum, proventus activitatis eiusdem Consociationis.

Art. 9:     Directorium conficiet normas exsecutivas statutorum, vulgo “réglement exécutif”.

Coloniae, die 22 m. Sept. 1961

Beatissime Pater,

Josephus, S.R.E. Cardinalis  F r i n g s, Archiepiscopus Coloniensis, Sanctitatem Vestram humiliter rogat, ut accipere dignetur  V o t a  a peritis illis Musicae Sacrae cultoribus exarata, qui ex plus triginta nationibus ad quartum Internationalem Conventum habendum Coloniam convenerant atque alacri studio ac fervor laborioso aliis aliisque Musicae Sacrae questionibus a die 22. ad 30. d. Junii h. a. theoretice ad practice tractatis, quae ad Venerabiles Patres Concilii Vaticani II perferenda censuerunt, unanimo consensu ea hisce desideriis exprimere velle declaraverunt. 
Et Deus… 

Joseph Card. Frings
Archiepiscopus Coloniensis

Suae Sanctitati
Joanni Papae XXIII